monumenta.ch > Paulus Diaconus > bnf6158.69 > bkeCod.16.208r > bavPal.lat.311.316 > ad Corinthios I, 12 > bnfGrec107.999 > sectio 15 > bsbClm14056.133 > bkeCod.16.57v > sectio 12 > sectio 47 > sectio 93 > sectio > csg211.18 > sectio 113 > bnf15046.207 > 183 > salCod.Sal.X,16.333 > bnf15046.176 > bkeCod.16.159r > 38 > bnf6797.490 > tblHarleyMS1775.19v > bumMs.H125.134 > bnf8672.102 > sectio 69 > bavPal.lat.311.328 > hlw17.227 > csg68.404 > salCod.Sal.X,16.315 > sectio > bnf8672.100 > bkeCod.16.35v > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 45, 13
Auferens bella usque ad fines terrae. Hoc nondum videmus esse completum: sunt adhuc bella, sunt inter gentes pro regno; inter sectas, inter Iudaeos, Paganos, Christianos, haereticos, sunt bella, crebrescunt bella; aliis pro veritate, aliis pro falsitate certantibus. Nondum ergo completum est, Auferens bella usque ad fines terrae: sed fortasse complebitur. An et modo completum est? In quibusdam completum est: in tritico completum est, in zizaniis nondum completum est. Quid est hoc ergo, Auferens bella usque ad fines terrae? Bella dicit, quibus bellatur adversus Deum? Quis enim bellat adversus Deum? Impietas. Et quid potest facere Deo impietas? Nihil. Quid facit fietile vas elisum ad petram, quamvis vehementer elidatur? Tanto maiore malo suo venit, quanto maiore impetu venerit. Haec bella magna erant, crebra erant. Contra Deum impietas dimicabat, et vasa fictilia conterebantur: praesumendo de se homines, de virtute sua multum praevalendo. Cuius rei scutum etiam Iob dixit de quodam impio: Cucurrit adversus Deum in crassa cervice scuti sui . Quid est, in crassa cervice scuti sui? Nimium praesumendo de protectione sua. Numquidnam isti tales erant qui dicebant: Deus noster refugium et virtus, adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis? aut in alio psalmo: Non enim in arcu meo sperabo, et brachium meum non salvabit me ? Quando quisque cognoscit quia in seipso nihil est, et adiutorium de se nullum habet, arma in illo confracta sunt, bella sedata sunt. Talia ergo bella delevit vox illa Altissimi de nubibus sanctis, qua terra commota est, et inclinata sunt regna: abstulit haec bella usque ad fines terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Arcus, arma, scuta, ignis. Arcus est, insidiae; arma, publica oppugnatio; scutum, vana praesumptionis protectio . Ignis quo ista comburuntur, est de quo Dominus ait: Ignem veni mittere in terram . De quo igne dicit psalmus: Et non est qui se abscondat a calore eius . Fervente igne isto, nulla in nobis impietatis arma remanebunt, necesse est ut omnia confringantur, conterantur, comburantur. Remaneas inermis non habens ullum adiutorium tuum: et quanto magis infirmus es, nulla tua arma habens, tanto magis te suscipit, de quo dictum est: Susceptor noster Deus Iacob. Valebas enim quasi per te, conturbaris in te. Perde arma quibus praesumebas: audi Dominum dicentem, Sufficit tibi gratia mea. Dic et tu, Quando infirmor, tunc fortis sum. Apostoli vox est. Omnia arma sua perdiderat tanquam fortitudinis suae, qui dicebat, Ego autem non gloriabor, nisi in infirmitatibus meis : velut si diceret, Non curro adversus Deum in crassa cervice scuti mei, qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem in eos qui credituri sunt illi in vitam aeternam . Auferens bella usque ad fines terrae. Quando autem nos Dominus suscipit, numquid inermes dimittit? Armat nos, sed aliis armis, evangelicis, veritatis, continentiae, salutis, spei, fidei, charitatis. Haec arma habebimus, sed non a nobis. Arma autem quae a nobis habuimus, arserunt: si tamen igne illo Spiritus sancti accensi sumus, de quo dicitur, Et scuta comburet igni. Qui potens in te esse cupiebas, infirmum te fecit Deus, ut fortem te faceret de se, quia infirmabaris de te.